- CONTUBERNIUM
- CONTUBERNIUMmanipulus vocabatur militum undecim, qui sub uno papilione degentes, Decano, i. e. Contubernii caput dicto, qui undecimus erat, parebant, Vegetius, l. 2. c. 13. Graec. Συνεικέσιεν: erantque Centuriae in decem Contubernia divisae. Per translationem, a cohabitatione servi cum ancilla, vox haec eriam servilem coniunctionem significat: unde non matrimonium, sed Contubernium inter serviles personas contrahi dicitur. Sic Pedissequ Actori servo in contubernio tradita proponitur, l. 39. ff. de manum. testam. Unde quae a servis in contubernio habeutur servae, non Uxores aut Coniuges, sed Coniunctae; ut ait Varro, item Contubernales dicebantur: quô nomine ea quoque coniunctio venit, quae inter liberas et serviles personas intercedit. Imo etiam libertorum, qui ex iusta servitute manumissi erant; et liberae mulieris consuetudo, non intercedentibus nuptiis: denique iniusta quaelibet atque illicita coniunctio Contubernii nomine venit, Ioh. Laurentius, in Phaedrum, l. 3. fab. ult. Sed et dicti Contubernales sunt adolescentes, qui rei militaris percipiendae et provinciae cognoscendae causâ Magistrarus in provinciam sequi solebant, Cic. Aliud quid est Contubernium Imperatoriae Maiestatis, apud Spartian. Hadr. Caesar. c. 8. h. e. Consilium, quod e Senatoribus primus instituit Augustus, ut cum iis, de negotiis ad frequentem Senatum referendis, ante tractaret, Sueton. c. 35. Vide supra ubi de Comitibus, Consistorianis, et infra, voce Senatores. Nominis origo a tabernis, uti pluribus docet Iac. Ouzelius, Animadv. ad Minucium Fel. p. 3. et 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.